- FUNUS
- FUNUSinitio tenui imponsâ, postea invalescente luxu, magnifice curari coepit. Unde non seuplchris modo, sed et collocationi, elationi ac productioni Funerum, modum Solon posuit. Fiebat autem collocatio pro arbitrio a cognatis, ut Patris a filio, filii a Patre, si superstitem haberet: aderantqueve ei promiscue viri, et feminae e cognatis. De elatione vero praescripsit, ut efferrentur ante Solis ortum, postridie collocationis: unde quia incensi funes seu funalia mortuis praeferebantur, hinc Funeri nomen. Mutaverat tamen hic mos quem postea revocavit Demetrius Phalereus, ut refert Cic. de LL. l. 2. Sed ait rursus idem Demetrius, increbuisse eam sunerum sepulchrorumque magnificentiam, quae nunc fere Romae est. Quam consuetudinem lege minuit ipse: Ante lucem enim iussit efferri. Producebant apud Athenienses funus propinqui: nequeve tamen feminae fexagenariis minores, quae sobrinis natae non essent, funestam domum intrare aut exsequias ire poterant. At vero postquam Funus elatum est, cuiqueve id licuit. Verum quia tandem magna hominum celebritas funeribus producendis interesset, sublata illa est hac lege: In funeribus celebritas virorum ac mulierum producendis ne intereste. Sumptum quoque idem Legissator sustulit, nolens tribus plus vestibus, Riciniis dixêrunt Decemviri Rom. mortuum compom aut condi: Μὴ ςυντιθέναι πλέον ἱματίων τριῶν, Plus tribus riciniis mortem ne humato. Neve lamentabilia essent, lessum et lacerationem prohibuit, quam ita expressêre XII. Tabb. Mulieres genas ne radunto, neve lessum funeris ergo habento. Hippias dein tyrannus praecepit, ut in singulos mortuos Minervae sacerdoti, quae est in arce, penderetur obolus, hordei duo sextarii, et frumenti totidem. Porro cum iusta mortuo fierent, ipso nempe elationis die, et ab illa non, item tricesimo anniversario et illo quo Natalem eius celebrabant, ne bove parentaretur, iterum Solon sauxit. Immolabatur vero in effossa scrobe, atqueve haec iusta parentibus persolvere cogebantur lege liberi, aut si nulli liberi essent, heredes. Inter cetera vero Silicernium exhibebant, Gt. περίδειπνον, Circumpotationem verit Cic. (e cuius l. de LL. 2. constat a Solone in servorum funere fuisse sublatam: Servilis unctura omnisque Circumpotatio tollitor) idqueve iam a Cecropis tempore: Exhibebantur autem a propinquis et iis, qui propiori cognatione defunctos contingerent, inque iis defuncti, siquidem laudanda fecissent, celebrabantur; qui honos tantum iis postea habitus est, qui in bello essent interfecti aut publice sepeliebantur: quod fiebat in Ceramico extra urbem, ubi erant sepulti, idqueve ab iis solis, qui ad eam rem publice erant constituti. Vide Sam. Petit. Comm. in Leges Attic. l. 6. tit. 8. uti de Funeribus Romanorum aliorumqueve hîc passim, inprimis ubi de Cadaverum cura, Consecratione, Defunctis, Exsequiis etc. Addam hîc saltem, non hodie solum, sed olim, quoqueve, aera campanasqueve Funeri adhibitas esse, ut pervetus Theocriti Scholiastes annotat, quod is sonus credebatur esse καθαρὸς καὶ ἀπελαςτικὸς τῶ μιασμάτων, h. e. avertrere spectra et daemonum ludibria. Codonophori item atrati illud praecedebant, Suid. tum ut ad spectandum funebrem pompam homines accerserentur, tum, ut Flaminem Dialem admonerent funeris, ne ille ex improviso occurrens feralibus tibiis auditis pollueretur, vide Hier. Magium l. de Tintinnabulis c. 10. et 11. Nec omittendum hîc, quamdiu apud Vett. Romanos lugere mortuos soliti sint. Constat ex Vett. monumentis, menses decem, tot enim Romuli habebat annus, viros ab uxoribus viduis lugeri consuevisse: ita quidem, ut ante legitimum luctus tempus nubere nemini possent, nisi veniâ a Magistratuaut Principe impetratâ. Interim minuebatur nonnumquam luctus aut publice; aedis dedicatione, lustro a Censoribus condito, voti solutione: aut privatim cum liberi nascerentur, cum honor familiam novus illustraret, cum ab hoste capti domum redirent, cum puella desponsaretur, cum casto Cereris constitissent etc. de quibus erudite disputat Iac. Raevardus Var. l. 1. c. 20. cui adde si placet Iac. Cuiacium Observ. l. 6. c. 32. Cael. Rhodigin. Antiqq. l. 17. c. 19. 20. et 21. etc. Ut et de Christianorum medii aevi ritibus aliquid aspergam, consistebat Funebre officium eorum, in eleemosynis, oblationibus, sacrificiis; Commemoratione item ad altare, gratiatum actione, precatione etc. Quo pacto testabantur fidem suam, de Immortalitate animarum, et de beato statu defunctorum fidelium ac futura corporum resurrectione: simulqueve spem suam de suo quoque felici exitu aeternaqueve beatitudine suo tempore obtinenda fovebant, sesequeve mutuo ad sanctam defunctorum imitationem exstimulabant. Quam in rem vide Ioh. Forbes. Instruct. Hist. Theologic. l. 13. c. 9. toto. uti de Funebri Laude, infra ubi de Parentandi officio; nec non retro in voce Commemoratio; de Funebribus facibus, ubi de Scirpo; de Funebribus Ferculis, supra in hac voce; de Coronarum in hisce usu, ubi de Coronis etc.Funerum apud Romanos variae species.Censorium, vide Publicum. Familiare, cuius procuratio iusta erat absentiae a militia excusatio, quando scilicet aliquis ex familia eius, qui militiae nomen dedisset, fatis concesserat. De eo vide A. Gell. l. 16. c. 4. Indictivum, cui adhibebantur non ludi modo, sed etiam Desultores, eaqueve erant amplissima. Publicum dicebatur, cum ob alicuius obitum iustino indicto publicus luctus esset, sumptusque ex aerario fierent. Sic Piso apud Tac. Ann. l. 6. c. XI. Vitell. apud Suet. c. 3. publico funere qui eximius erat honos elati leguntur. Graeci id δημοςίᾳ θάπτειν dixêre, quam phrasin de Sphaero Caesaris Paedagogo ac liberto, l. 48. et de Pisone l. 8. Dio usurpat. Vide de hoc honoris genere Ioh. Kirchmann. de Funer. Rom. l. 1. c. 4.Simpludiarium erat, cum adhibebantur ludi duntaxat, corbitoresqueve. Quidam ea sic vocarunt, quibus neutrum interesset genus ludorum, Festus: ad quem locum notat Scalig Simpludiaria dicta, quia simplices ludii adhiberentur, h. e. saltatores vel cernuatores sive cervitores, quos Festus Corbitores appellat. Transsatitium, quum quis peregre aut apud histres obierat. Tum enim cadaveri domum relato postes sollennia et exsequialia officia peragebantur, quae, quod corpus transferretur, Transtatitia dicta sunt. Verum, cum quis domi obiisset: Hocqueve erat vel Indictivum, vel Censorium, vel Simpludiarium, de quibus supra etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.